{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 30.2","citation":"Augustine, Epistulae 30.2","ref":"30.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/30.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/30.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/30.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":149,"text":"Sed tu, frater spiritalis omnia iudicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo aut tempore litterarum. dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique caritatem suam, iam abinde nobis, ex quo te beneficio uenerabilium episcoporum Aurelii et Alypii per tua in Manichaeos opera cognouimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non nouam aliquam amicitiam sumere, sed quasi ueterem caritatem resumere uideremur. denique nunc etsi sermone, non tamen tamquam et affectu rudes scribimus teque uicissim in spiritu per interiorem hominem quasi recognoscimus. nec mirum si et absentes adsumus nobis et ignoti nosmet nouimus, cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane uiuamus, una incedamus uia, eadem habitemus domo. denique in omne, quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in futurum, tam in spiritu quam in corpore domini unum sumus, ne simus nihil; si ab uno excidamus.","prev":{"citation":"Epistulae 30.1","label":"Letter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/30.1"},"next":{"citation":"Epistulae 30.3","label":"Letter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/30.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/30.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}