{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 31.4","citation":"Augustine, Epistulae 31.4","ref":"31.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/31.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/31.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/31.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":195,"text":"Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem uos patientius quam nos facilius toleretis. si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem uestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a uobis desiderari quam uos desiderare debeamus. in me certe si esset patientia uestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem, ut uos uiderem; quid autem absurdius quam fortitudine fieri segniorem? sed qua ecclesiae cura tenear, ex hoc uestra caritas oportet adtendat, quod beatissimus pater Valerius, qui uos nobiscum quantum salutet quantumque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi maiorem mihi coepiscopatus sarcinam inponeret. quod quidem quia tanta eius caritate tantoque populi studio dominum id uelle credidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, uehementer timui excusare. sed quamquam iugum Christi per se ipsum lene sit et sarcina leuis, tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc uinculum atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto uestrae praesentiae solatio tolerabilius et portabilius redderetur. uos autem audio curis eius modi expeditiores liberioresque uiuere. qua re non ego inpudenter rogo uos et postulo et flagito, ut in Africam maiore talium hominum siti quam siccitatis nobilitate laborantem uenire dignemini.","prev":{"citation":"Epistulae 31.3","label":"Letter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/31.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/31.3"},"next":{"citation":"Epistulae 31.5","label":"Letter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/31.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}