{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 32.5.1-8","citation":"Augustine, Epistulae 32.5.1-8","ref":"32.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/32.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/32.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/32.5.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":true,"words":279,"text":"Sat hoc monitis et hortatui; modico enim sermone et labore arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari iam a pue- 15 ris ad studia ueritatis et sapientiae, quod utrumque uere Christus est et omnis boni summum bonum, uenerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. qui si parum apud te pro te ualuit, quid ego tanto interuallo posterior et omnium illius opum pauper efficiam? sed quia et illius facultatis potentia et tui ingenii humanitate confisus pleniora atque maiora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia. ut et illi uiro debita caritate compararer in sollicitudine tui et inter eos, qui salutem tuam diligunt, uel contestato numerarer affectu. nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. uereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim et per aures animo etiam tuo taedii mei uulnus intulerim. sed in mentem uenit epistulae tuae. qua te musicis familiarem modis intellexi. a quo studio ego aeui quondam tui non abhorrui. itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deleniendam remedium litteras tuas recordatus repperi, ut te ad dominum harmoniae omniformis artificem modulamine carminis euocarem. quaeso te, ut aure audias neque causam salutis tuae in uerbis meis spernas, sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est super omne nomen, hanc deberi uenerationem facit, ut non possit a credente contemni.\nQuare age rumpe moras et uincla tenacia saecli\nnec metuas placidi mite iugum domini.\npulchra quidem sed mira uagis praesentia rerum\nmentibus, at sapiens non stupet ista animus.\nnunc te sollicitat uariis malesuada figuris\nheu! ualidos etiam uertere Roma potens.\nsed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus\noccurset cunctas urbis ad inlecebras.","prev":{"citation":"Epistulae 32.4","label":"Letter 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/32.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/32.4"},"next":{"citation":"Epistulae 32.5.9-50","label":"Letter 32, lines 32.5.9-32.5.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/32.5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/32.5.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}