{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 35.3","citation":"Augustine, Epistulae 35.3","ref":"35.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/35.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/35.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/35.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":198,"text":"I Etenim ego, si domino placet. istum modum seruo, ut, quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad catholi-cam transire uoluerit, in humiliatione paenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum forsitan cogerent, si apud eos manere uoluisset. ab eis uero considera, quaeso te, quam execrabiliter fiat, ut, quos male uiuentes ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eis, ut ad lauacrum alterum ueniant atque, ut id accipere mereantur, paganos se esse respondeant, quae uox. ne procederet de ore Christiano, tantus sanguis martyrum fusus est, deinde quasi renouati et quasi sanctificati disciplinae, quam ferre non potuerunt, deteriores facti sub specie nouae gratiae Sacrilegio noui furoris insultent. aut si male facio per tuam beniuolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur, si haec illi perferri in notitiam per codices publicos fecero, qui mihi negari, ut arbitror, in Romana ciuitate non possunt. nam cum deus imperet, ut loquamur et praedicemus uerbum et docentes, quae non oporteat, refellamus et instemus opportune atque importune. sicuti dominicis et apostolicis litteris probo, nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum arbitretur. uiolenter autem uel latrocinanter si quid audendum putauerint, non deerit dominus ad tuendam ecclesiam suam, qui iugo suo in gremio eius toto orbe diffuso omnia terrena regna subiecit.","prev":{"citation":"Epistulae 35.2","label":"Letter 35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/35.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/35.2"},"next":{"citation":"Epistulae 35.4","label":"Letter 35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/35.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/35.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}