{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.13","citation":"Augustine, Epistulae 36.13","ref":"36.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":246,"text":"'Movses', inquit, 'quadraginta diebus panem non manducauit nec bibit aquam\\\\ cur autem hoc dixerit, subiunxit atque ait: 'Ecce Moyses, amicus dei, nubis inquilinus, delator legis et populi dux, ter bina sabbata ieiunio celebrans non offensam sed meritum conlocauit'. numquid adtendit, quid hinc possit consequenter opponi? quia utique, si Moysi ieiunantis propterea proponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata ieiunauit, et ex hoc uult persuadere, ut sabbato ieiunetur. ex hoc ergo persuadeat, ut et dominico ieiunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilo minus Moyses ter binos dominicos ieiunauit. sed addit ac dicit: 'Et adhuc cum Christo dominicus a deo imminenti ecclesiae seruabatur'. quod cur dixerit, nescio: si enim propterea, quia multo magis ieiunandum est, posteaquam uenit cum Christo dominicus dies, ergo, quod absit, etiam ipso dominico die ieiunetur; si autem timuit, ne propter dierum quadraginta ieiunium obiceretur etiam dominico die ieiunandum, et ideo addidit, quod 'adhuc cum Christo imminenti ecclesiae dies dominicus seruabatur', ut uidelicet ea causa intellegatur ieiunasse Moyses etiam die, qui sequitur sabbatum, quia nondum uenerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus. quo non expedit ieiunare, quare ipse Christus quadraginta diebus similiter ieiunauit? cur non illis diebus in quadraginta ter binis, qui sabbatum sequebantur, ieiunium soluit, ut iam dominici diei prandium commendaret etiam ante suam resurrectionem, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? uides certe dierum quadraginta ieiunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere, ut sabbato ieiunemus, quo modo ad rem non pertinet, ut dominico ieiunemus.","prev":{"citation":"Epistulae 36.12","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.12"},"next":{"citation":"Epistulae 36.14","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.14"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}