{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.14","citation":"Augustine, Epistulae 36.14","ref":"36.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":161,"text":"Prorsus non adtendit. quid ei de die dominico possit opponi, quando, sicut accusanda sunt ebriosa conuiuia et omnis uorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio uitia luxuriae reprehendendo eadem atque eadem saepe dicit aliud non inueniendo, quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. utrum non sit sabbato ieiunandum, quaeritur, non utrum non sit sabbato luxuriandum, quod nec dominico faciunt, qui deum timent, quamuis in illo utique non ieiunent. quis autem diceret, quod iste ausus est dicere? 'quo modo', inquit, pro nobis aut per nos rata erunt deo aut digna. quae nos sanctificata die ad peccatum cogunt?' sanctificatam diem sabbati confitetur et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur, ac per hoc secundum istum aut dies dominicus sanctificatus non est et incipit esse sabbatum melius aut, si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.","prev":{"citation":"Epistulae 36.13","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.13"},"next":{"citation":"Epistulae 36.15","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}