{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.16","citation":"Augustine, Epistulae 36.16","ref":"36.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":264,"text":"CUt expressius', inquit, 'errantibus contradicam, nemo ieiunio deum, etsi non promeretur, offendet; porro et non offendere promereri est\\\\ quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare, quid diceret? ergo pagani quando ieiunant, non ideo magis offendunt deum aut, si de Christianis uoluit, quod dixit, intellegi, quis non deum offendit, si uelit cum scandalo totius, quae ubique dilatatur, ecclesiae die dominico ieiunare? deinde subiecit testimonia de scripturis ad causam, quam suscepit, nihil ualentia. 'ieiunio', inquit, 'Helias paradiso donatus in corpore regnat\\\\ quasi ieiunium non praedicent. qui sabbato non ieiunant, sicut ieiunium praedicant, qui tamen die dominico non ieiunant, aut Helias eo tempore ieiunauerit, quo populus dei etiam sabbato ieiunabat. quod autem respondimus de quadraginta diebus ieiunii Moysi, hoc deputo esse respondendum etiam de quadraginta diebus Heliae. (ieiunio\\\\ inquit, 'Danihel leonum sicca rabie ora inlaesus euasit\\\\ quasi legerit, quod sabbato ieiunauerit aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit, ubi tamen legimus, quod et prandent. (ieiunio', inquit, 'trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata rogi hospitio susceptum dominum adorauit\\\\ haec exempla sanctorum nec ad persuadendum cuiuscumque diei ieiunium ualent, quanto minus sabbati, quando quidem non solum non legitur tres uiros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem, sed ne illud quidem legitur tam diu illic eos fuisse, ut posset eos quisquam dicere ieiunasse; immo uero uix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur, nec amplius inter illas flammas innoxias deambulauerunt, quam canticum illud terminauerunt, nisi forte ab isto etiam unius horae spatium ieiunio deputatur. quod si ita est, non habet, quod suscenseat pransoribus sabbati; usque ad horam enim prandii multo quam in illo camino prolixius ieiunatur.","prev":{"citation":"Epistulae 36.15","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.15"},"next":{"citation":"Epistulae 36.17","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}