{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.2","citation":"Augustine, Epistulae 36.2","ref":"36.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":127,"text":"Qnod ergo me consulis, utrum liceat sabbato leiunare. respondeo: si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses nec Helias nec ipse dominus ieiunasset. uerum ista ratione concluditur etiam dominico die non inlicitum esse ieiunium. et tamen quisquis hunc diem ieiunio decernendum putauerit, sicut quidam ieiunantes sabbatum obseruant, non paruo scandalo erit ecclesiae nec inmerito. in his enim rebus, de quibus nihil certi statuit scriptura diuina, mos populi dei uel instituta maiorum pro lege tenenda sunt. de quibus si disputare uoluerimus et ex aliorum consuetudine alios inprobare. orietur interminata luctatio. quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla ueritatis insinuet, utique cauendum est, ne tempestate contentionis serenitatem caritatis obnubilet. quod periculum uitare neglexit, cuius mihi prolixam disputationem, ut ei responderem. cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.","prev":{"citation":"Epistulae 36.1","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.1"},"next":{"citation":"Epistulae 36.3","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}