{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.28","citation":"Augustine, Epistulae 36.28","ref":"36.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":363,"text":"Nec illud moneat, quod Priscillianistae Manichaeorum simillimi ad ieiunandum die dominico solent testimonium de apostolorum actibus adhibere, cum esset Paulus apostolus in Troade. sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem Paulus disputabat illis exiturus alia die produxitque sermonem usque ad medium noctis. deinde cum descendisset de cenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adulescentem, qui grauatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso apostolo scriptura sic loquitur: Ascendens. autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset satisque esset adlocutus usque ad diluculum, sic profectus est. absit, ut hoc sic accipiatur, tamquam solerent apostoli dominico die sollemniter ieiunare. una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in euangeliis apertius inuenitur. nam dies resurrectionis domini prima sabbati a Matthaeo, a ceteris autem tribus una sabbati dicitur, quem constat eum esse, qui postea dominicus appellatus est. aut ergo post peractum diem sabbati noctis initio fuerant congregati, quae utique nox iam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat, et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post celebrata sacramenta rursus usque ad diluculum adloquens congregatos, quoniam multum festinabat, lucescente proficisceretur dominico die, aut certe, si in una sabbati non per noctem sed per diem hora dominici fuerant congregati, eo ipso, quod dictum est: Paulus disputabat illis exiturus alia die, expressa est producendi causa sermonis, quia fuerat exiturus et eos sufficienter instruere cupiebat. non ergo sollemniter die dominico ieiunabant, sed necessarius sermo, qui studii feruentissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non uisus est profecturo apostolo, qui eos propter alios suos usquequaque discursus uel alias numquam uel rarissime uisitabat, praesertim quia tunc ex illis terris, sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut iam non esset eos in carne uisurus. ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse ieiunia, quia, ne hoc crederetur, curauit scriptor libri causam producendi sermonis exponere, ut sciremus, si aliqua necessitas oriatur, urguentiori actioni non esse prandium praeferendum. quamuis ab istis auidissime audientibus et ipsum fontem cogitantibus profecturum atque ideo magna siti non aquae sed uerbi sine satietate, quicquid influebat, haurientibus non tantum carnale prandium uerum etiam cena contempta est.","prev":{"citation":"Epistulae 36.27","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.27"},"next":{"citation":"Epistulae 36.29","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}