{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.3","citation":"Augustine, Epistulae 36.3","ref":"36.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":227,"text":"Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis eius inpendam, quae aliis operibus magis urguentibus explicandis habeo necessaria. sed eo quo te mihi in tuis epistulis ostendis ingenio, quod in te donum dei admodum diligo, eundem sermonem cuiusdam, ut scribis, urbici paulo diligentius ipse considera et uidebis eum paene uniuersam Christi ecclesiam ab ortu solis usque ad occasum uerbis iniuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. nec dixerim paene uniuersam sed plane uniuersam. nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi uidetur defendere, inuenitur pepercisse Romanis, sed, quo modo in eos quoque redundet conuiciorum eius impetus, nescit, quoniam non aduertit. nam cum eum argumenta deficiunt, quibus probet sabbato ieiunandum, in luxurias epularum et temulenta conuiuia et nequissimas ebrietates insultabundus inuehitur, quasi non ieiunare hoc sit inebriari. quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato ieiunare, quando quidem aliis diebus, quibus non ieiunant, necesse est eos secundum disputationem huius ebriosos. et uentricolas iudicari? porro si aliud est grauare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare ieiunium, quod certe, cum fit die dominico, reprehensorem non habet Christianum, prandia prius sanctorum a uoracitate et ebriositate uentricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos, quando non ieiunant, uentricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec dominico licet, sed utrum nec sabbato ieiunandum sit, sicut dominico non solet.","prev":{"citation":"Epistulae 36.2","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.2"},"next":{"citation":"Epistulae 36.4","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}