{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 36.30","citation":"Augustine, Epistulae 36.30","ref":"36.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":214,"text":"Cur autem quarta et sexta maxime ieiunet ecclesia, illa ratio reddi uidetur, quod considerato euangelio ipsa quarta sabbati, quam uulgo quartam feriam uocant, consilium repe-. riuntur ad occidendum dominum fecisse Iudaei. intermisso autem uno die, cuius uespera dominus pascha cum discipulis manducauit, qui finis fuit eius diei, quem uocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte, quae iam ad sextam sabbati, qui dies passionis eius manifestus est, pertinebat. hic dies primus azymorum fuit a uespera incipiens. sed Matthaeus euangelista quintam sabbati dicit fuisse primum azymorum, quia eius uespera consequente futura erat cena paschalis, qua cena incipiebat azymum et ouis immolatio manducari. ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait dominus: Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. ac per hoc dies ipse ieiunio deputatus est, quia, sicut euangelista sequitur et dicit, tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. intermisso autem uno die, de quo dicit euangelium: Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: <Ubi uis paremus tibi comedere pascha?' — hoc ergo die intermisso passus est dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati. quapropter et ipsa sexta recte ieiunio deputatur; ieiunia quippe humilitatem significant. unde dictum est: Et humiliabam in ieiunio animam meam.","prev":{"citation":"Epistulae 36.29","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.29"},"next":{"citation":"Epistulae 36.31","label":"Letter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/36.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/36.31"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}