{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 40.6","citation":"Augustine, Epistulae 40.6","ref":"40.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/40.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/40.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/40.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":255,"text":"Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant, et in primis illud, quod ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech adhuc putabant uetera sacramenta non ex consuetudine sollemnitatis sed ex necessitate salutis esse celebranda, quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent; postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tamquam hostes legis persequebantur. hos atque huius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret, non obseruationes legis, si more patrio celebrarentur, sicut ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. nam si propterea illa sacramenta celebrauit, quia simulauit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificauit cum gentibus, quia et his, qui sine lege erant, tamquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit ut natura Iudaeus et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse, quod non erat, sed ut misericorditer ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret, non scilicet mentientis astu sed compatientis affectu? sicut eo ipso loco generaliter intulit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem, ut sequens conclusio: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intellegatur, ut cuiusque infirmitatem tamquam in se ipso miseratus appareat. non enim et cum diceret: Quis infirmatur et ego non infirmor? infirmitatem alterius simulasse potius quam condoluisse uolebat intellegi.","prev":{"citation":"Epistulae 40.5","label":"Letter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/40.5"},"next":{"citation":"Epistulae 40.7","label":"Letter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/40.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/40.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}