{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 41.2","citation":"Augustine, Epistulae 41.2","ref":"41.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/41.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/41.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/41.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":145,"text":"Orate pro nobis digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad deum sincerissimae dilectionis et laudis eius in operibus uestris. orate, ut etiam nobis haec luceant, quoniam nouit ille, quem oratis, cum quanto nostro gaudio uobis luceant. haec sunt uota nostra, haec multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in. corde nostro iucundant animam nostram. ita est, quia ita promissum est; ita erit. quod restat, sicut promissum est. obsecramus te per eum, qui tibi ista donauit et populum, cui seruis, hac per te benedictione perfudit, ut iubeas singulos, quos uolueris, sermones eorum conscriptos et emendatos mitti nobis. nam et ego, quod iussisti, non neglego et de Tychonii septem regulis uel clauibus, sicut saepe iam scripsi, cognoscere, quid tibi uideatur, expecto. Fratrem Hilarinum, Hipponiensem archiatrum et principalem, multum commendamus. nam de fratre Romano quid satagas, nouimus nihilque petendum est, nisi ut te pro illo adiuuet dominus. amen.","prev":{"citation":"Epistulae 41.1","label":"Letter 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/41.1"},"next":{"citation":"Epistulae 42.1","label":"Letter 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/42.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}