{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 43.24","citation":"Augustine, Epistulae 43.24","ref":"43.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/43.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/43.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/43.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":168,"text":"Ad summam se ipsos interrogent. nonne tolerantur ab eis caedes et incendia Circumcellionum, ueneratores praecipitatorum ultro cadauerum et sub incredibilibus malis unius Optati per tot annos totius Africae gemitus? parco iam dicere singularum per Africam regionum et ciuitatum et fundorum tyrannicas potestates et publica latrocinia. melius enim uobis haec uos ipsi dicitis siue in aurem siue palam, sicut libitum fuerit. quocumque enim oculos uerteritis, occurret, quod dico uel potius quod taceo. neque hinc istos, quos ibi diligitis, accusamus. non enim nobis displicent, quia tolerant malos, sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma. propter altare contra altare, propter separationem ab hereditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est. uiolatam pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. quae si parui pendunt, intueantur exempla, quibus demonstratum est, quanti haec penderit deus. qui fecerunt idolum, usitata gladii morte perempti sunt; qui uero schisma facere uoluerunt, hiatu terrae principes deuorati et turba consentiens igne consumpta est. diuersitate poenarum diuersitas agnoscitur meritorum.","prev":{"citation":"Epistulae 43.23","label":"Letter 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/43.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/43.23"},"next":{"citation":"Epistulae 43.25","label":"Letter 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/43.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/43.25"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}