{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 44.11","citation":"Augustine, Epistulae 44.11","ref":"44.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":190,"text":"Inde itum in aliud multis, ut poterant, utrimque sermocinantibus. inter quae dictum est, quod adhuc eos nostri persecuturi essent, nobisque dicebat uidere se uelle, quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saeuitiae, an nullum commodaturi consensum. nos dicebamus deum uidere corda nostra, quae ipsi non possent, et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis inuitis uel etiam, si ualuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus dicente apostolo: Sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, grauiora tolerent, ne scindatur, quod scissum est, cum leuiora nollent pro ipsa unitate tolerare. dicebamus etiam nondum fuisse temporibus ueterum pacem unitatis et tolerantiam tanta commendatione praedicatam. sicut exemplo domini et noui testamenti caritate et tamen prophetas illos et sanctos uiros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum sacramentorum, quae tunc fuerunt, diuellere non temptassent.","prev":{"citation":"Epistulae 44.10","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.10"},"next":{"citation":"Epistulae 44.12","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}