{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 44.13","citation":"Augustine, Epistulae 44.13","ref":"44.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":124,"text":"Unde uos hortor et obtestor per domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis et gnauiter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem peruenisse iam cernitis. quantum enim arbitror, difficillime potestis inuenire in episcopis uestris tam utilem animum et uoluntatem, quam in isto sene perspeximus. postero enim die ipse ad nos uenit et haec iterum quaerere coeperamus. sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde iam iamque rapiebat, diutius cum illo esse nequiuimus. iam enim miseramus ad Maiorem Caelicolarum, quem audieramus noui apud eos baptismi institutorem institisse et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. quem posteaquam uenturum comperit, uidens nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio qua necessitas profectionis urgueret, benigne a nobis placideque discessit.","prev":{"citation":"Epistulae 44.12","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.12"},"next":{"citation":"Epistulae 44.14","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.14"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}