{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 44.3","citation":"Augustine, Epistulae 44.3","ref":"44.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":125,"text":"- Primo enim uitam nostram, quam uobis beniuolentius fortasse quam uerius narrantibus se comperisse dicebat, praedicare dignatus est adiungens dixisse se uobis nos omnia, quae de nobis insinuaratis, bene facere potuisse, si in ecclesia faceremus. deinde quaerere coepimus, quaenam illa esset ecclesia, ubi uiuere sic oporteret, utrum illa, quae, sicut sancta tanto ante scriptura praedixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa, quam pars exigua uel Afrorum uel Africae contineret. hic primo adserere conatus ubique terrarum esse communionem suam. quaerebam, utrum epistulas communicatorias, quas formatas dicimus, posset, quo uellem, dare, et adfirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. parabam autem, ut, si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo iam tempore fuisse fundatas.","prev":{"citation":"Epistulae 44.2","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.2"},"next":{"citation":"Epistulae 44.4","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}