{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 44.9","citation":"Augustine, Epistulae 44.9","ref":"44.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":187,"text":"Unde etiam illud, quod a me postea quaesiuit, iam quaerendum non erat. ait enim etiam malum non debuisse occidi a Christianis et iustis; quasi nos eos, qui haec in catholica faciunt, iustos uocemus. quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas uiolentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum non catholicis sed non numquam etiam suis, ubi possunt. inferre non cessent. quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus nouit, urguebat, ut dicerem, quis iustorum uel malum aliquem occiderit. quod etiam si ad causam iam non pertinebat, fatebamur enim haec ubicumque sub nomine Christiano fierent, non fieri a bonis, sed tamen ut admoneretur, quid esset quaerendum, respondimus quaerentes, utrum Helias iustus ei uideretur fuisse, quod negare non potuit. deinde subiecimus, quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit. hic re uera uidit, quod uidendum erat, alia licuisse tunc iustis; haec enim prophetico spiritu auctoritate dei faciebant, qui procul dubio nouit, cui etiam prosit occidi. exigebat ergo, ut docerem, iam noui testamenti temporibus qui iustorum aliquem occiderit etiam sceleratum et impium.","prev":{"citation":"Epistulae 44.8","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.8"},"next":{"citation":"Epistulae 44.10","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}