{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 45.1","citation":"Augustine, Epistulae 45.1","ref":"45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/45.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":131,"text":"Nequaquam nos nescio qua uestra cessatio, qua ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad uos remeauerunt, nullas a uobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. nam cum in aliis rebus, quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatio uideatur, in hac re contra est. quo enim uos amamus ardentius, eo minus ferimus, quod nobis non scribitis, nec uos in eo uolumus imitari. ecce igitur salutamus uos si non respondentes epistulis uestris, quae nullae ad nos ueniunt, saltem expostulantes et non dolore mediocri, quamuis fortasse etiam caritas uestra similiter conqueratur, si quidem missas a uobis nostis, quae ad nos non peruenerunt, uicissimque, a nobis quae missae erant, non sunt uobis datae. quod si ita est, querelas nostras conuertamus in preces ad dominum, ne tanta solatia deneget nobis.","prev":{"citation":"Epistulae 44.14","label":"Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/44.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/44.14"},"next":{"citation":"Epistulae 45.2","label":"Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/45.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/45.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}