{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 46.1.36-54","citation":"Augustine, Epistulae 46.1.36-54","ref":"46.1.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/46.1.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/46.1.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/46.1.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":275,"text":"IX. Si qui bonam rem, de qua dubitat, an bona aut mala sit, faciat, cum putat bonam, cum tamen putasset et malam, si peccatum adscribatur ei? X. Si quis dixerit, quod immolaticium est, mentiens et postea dixerit iterum, quia mentitus est, et ad fidem uere mentitus est, si licet Christianum inde manducare aut uendere et de pretio uti ex eo, quod audiuit? XI. Si Christianus aliquis ambulans passus necessitatem uictus fame unius diei uel bidui uel multorum dierum, ut iam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi uidet iam mortem proximare, inuenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit inuenire alium cibum, debet mori aut exinde cibari? XII. Si Christianus uideat se a barbaro uel a Romano uelle interfici, debet eos ipse Christianus interficere, ne ab illis interficiatur? uel si licet sine interfectione eos inpugnare uel repellere, quia dictum est: Non resistere malo? XIII. Si murum possessioni debet Christianus facere propter hostem et si ille Christianus, qui fecerit murum, causa non existit homicidii, cum inde aliqui coeperint pugnare et interficere hostes? XIV. Si licet de fonte bibere uel de puteo, ubi de sacrificio aliquid missum est? si de puteo, quod in templo est et desertum factum est, debet inde Christianus bibere? si in templo, quod colitur, idoli puteus ibi sit uel fons et nihil ibi factum sit in eodem puteo uel fonte, si debet haurire aquam inde Christianus et bibere? XV. Si Christianus debet in balneis lauare uel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? si Christianus debet in balneis, quibus in die festo suo pagani loti sunt, lauare siue cum ipsis siue sine ipsis? XVI.","prev":{"citation":"Epistulae 46.1.17-35","label":"46.1.17 to 46.1.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/46.1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/46.1.17"},"next":{"citation":"Epistulae 46.1.55-70","label":"46.1.55 to 46.1.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/46.1.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/46.1.55"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}