{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 47.2","citation":"Augustine, Epistulae 47.2","ref":"47.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":424,"text":"Mouet te certe, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam seruet, per daemonia iurauerit. ubi te uolo prius considerare, utrum, si quispiam per deos falsos iurauerit se fidem seruaturum et eam non seruauerit, non tibi uideatur bis peccasse. si enim tali iuratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per tales deos iurauit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem seruauit. nunc uero, quia et iurauit, per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit, quod non debuit, bis utique peccauit; ac per hoc, qui utitur fide illius, quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malam sed ad licitam et bonam rem, non peccato eius se sociat, quo per daemonia iurauit, sed bono pacto eius, quo fidem seruauit. neque hic eam fidem dico seruari, qua fideles uocantur, qui baptizantur in Christo. illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. uerum tamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum iurare ueraciter quam per deum uerum fallaciter. quanto enim, per quod iuratur, magis est sanctum, tanto magis est poenale periurium. alia ergo quaestio est, utrum non peccet, qui per falsos deos sibi iurari fecit, quoniam ille, qui ei iurat, deos falsos colit. cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos iurauit sicut. Laban per deum Nachor. haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moueret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Iacob et si qua alia possunt inueniri, si tamen illud non adhuc mouet, quod in nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus. quod mihi quidem propterea dictum uidetur, non quia uerum iurare peccatum est, sed quia periurare immane peccatum est, a quo nos longe esse uoluit, qui omni modo ne iuremus admonuit.. sed tibi aliud uideri scio, unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus, unde me consulendum putasti. proinde sicut non iuras, ita nec alium, si hoc placet, iurare compellas, quamuis dictum sit, ne iuremus, nusquam autem in scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio iurationem accipiamus. alia uero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios inuicem iurantes facta est. quod si noluerimus, ubi uiuamus in terris, nescio utrum inuenire possimus. neque enim tantum modo limiti sed uniuersis prouinciis pax conciliatur iuratione barbarica. unde et illud sequetur, ut non fruges tantum, quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos iurauerunt, sed ubique inquinata sint omnia, quae ipsa pace muniuntur, quam iuratio illa confirmat. quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moueant, quae mouebant.","prev":{"citation":"Epistulae 47.1","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.1"},"next":{"citation":"Epistulae 47.3","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}