{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 47.4","citation":"Augustine, Epistulae 47.4","ref":"47.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":303,"text":"De escis autem idolorum nihil amplius nos debere obseruare, quam quod praecepit apostolus, certus esto. et ideo de hac re uerba eius recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducauerit, quem prius tamquam idolothytum respuit. holus uel quilibet fructus in quolibet agro natus eius est, qui creauit, quia domini est terra et plenitudo eius et omnis creatura dei bona est. sed si illud, quod in agris nascitur, consecratur idolo uel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. cauendum est enim, ne, si putauerimus non uescendum holere, quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit, ut existimemus non debuisse apostolos apud Athenas cibum sumere, quia ciuitas erat Mineruae eiusque numini consecrata. hoc et de puteo responderim uel fonte, qui in templo est. plus autem mouet re uera, si aliquid sacrificiorum in fontem uel puteum proiciatur. sed eadem ratio est aeris, qui omnem eum fumum recipit, de quo supra diximus, aut, si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium, de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri sed idolo alicui uel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur, non ideo utique solis huius luce non utimur, quia ei sacrilegi, ubi possunt. sacrificare non cessant. sacrificatur etiam uentis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorundem sacrificiorum fumum ipsi quodam modo haurire et uorare uideantur. si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolaticia sit, et non est immolaticia, si eam cogitationem tenuerit, quod immolaticia non sit, et ea uescatur, non utique peccat, quia nec est nec iam putatur immolaticia, etsi antea putabatur. neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in ueritatem. si quis autem bonum putauerit esse, quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit.","prev":{"citation":"Epistulae 47.3","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.3"},"next":{"citation":"Epistulae 47.5","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}