{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 47.5","citation":"Augustine, Epistulae 47.5","ref":"47.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":248,"text":"De occidendis hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat sed pro aliis uel pro ciuitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae. qui uero repelluntur aliquo terrore, ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. hinc autem dictum est: Non resistamus malo, ne nos uindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum neglegamus. unde nec reus est mortis alienae, qui cum suae possessioni ...... et murum circumduxerit. aliquis ex ipsorum usu percussus intereat. neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem feriendo uel equus calcem iaciendo aliquem occidat, aut ideo non debent Christiani boues habere cornua aut equus ungulas aut dentes canis aut uero, quoniam Paulus apostolus satis egit, ut in tribuni notitiam perferretur insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. absit, ut ea, quae propter bonum ac licitum facimus aut habemus, si quid per haec praeter nostram uoluntatem cuiquam mali acciderit, nobis inputetur. alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis uel se uel alterum interimat, nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat, nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet. quid plura commemorem, cum ea commemorando finire non possim? quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies inrogari r","prev":{"citation":"Epistulae 47.4","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.4"},"next":{"citation":"Epistulae 47.6","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}