{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 48.1","citation":"Augustine, Epistulae 48.1","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/48.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":151,"text":"Quando quietem uestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamuis in laboribus uariis asperisque uersemur, in uestra caritate requiescimus. unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et uos in nobis negotiosi et nos in nobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus uestris, quas uos uigilantiores et magis sobrias habere credimus; nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum. quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut uix respirare possimus credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus compeditorum, perseuerantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuuantibus orationibus uestris ab omni angustia liberabit.","prev":{"citation":"Epistulae 47.6","label":"Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/47.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/47.6"},"next":{"citation":"Epistulae 48.2","label":"Letter 48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/48.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/48.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}