{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 51.4","citation":"Augustine, Epistulae 51.4","ref":"51.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/51.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/51.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/51.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":205,"text":"Item dicere soletis, quod nos Christi baptismum non habeamus et praeter uestram communionem nusquam sit. possem hinc uberius aliquanto disserere. sed* contra uos iam nihil opus est, qui cum Feliciano et Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. quotquot enim baptizauerunty quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu iudiciorum expellere conaremini, quotquot ergo eo tempore baptizauerunt, nunc secum et uobiscum habent non solum per aegritudinum pericula sed etiam per sollemnitates paschales in tot ecclesiis ad suas ciuitates pertinentibus et in ipsis tam magnis ciuitatibus foris in scelere schismatis baptizatos, quorum nulli baptisma repetitum est. atque utinam probare possitis eos, quos foris in scelere schismatis Felicianus et Praetextatus tamquam inaniter baptizauerant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. si enim rursus baptizandi erant isti, rursus ordinandi erant illi; amiserant enim episcopatum recedentes a uobis, si extra communionem uestram baptizare non poterant; nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare utique poterant, si autem amiserant, ergo, ut eis, quod amiserant, redderetur, redeuntes ordinari debebant. sed noli timere; sicut certum est cum eodem illo episcopatu, cum quo exierant, remeasse, ita certum est omnes, quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla baptismi repetitione se cum uestra communione reconciliasse.","prev":{"citation":"Epistulae 51.3","label":"Letter 51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/51.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/51.3"},"next":{"citation":"Epistulae 51.5","label":"Letter 51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/51.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}