{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 52.1","citation":"Augustine, Epistulae 52.1","ref":"52.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/52.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":128,"text":"Litteras fraternitatis tuae etsi ualde sero, etsi praeter quod speraueram, tamen laetus accepi. maxime ampliore gaudio perfusus sum, cum cognouissem hominem uestrum in ipsa sola causa uenisse Hipponem, ut ad me litteras tuae fraternitatis adferret. cogitaui enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo, ut recoleres consanguinitatem nostram, nisi quia fortasse perspicis, sicut noui non leue pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut, qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate uiuamus, praesertim quia facile tibi est adtendere et uidere ciuitatem super montem constitutam, de qua dominus ait in euangelio. quod abscondi non possit; ipsa est enim ecclesia catholica, unde καθολικὴ graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. hanc ignorare nulli licet; ideo secundum uerbum domini nostri Jesu Christi abscondi non potest.","prev":{"citation":"Epistulae 51.5","label":"Letter 51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/51.5"},"next":{"citation":"Epistulae 52.2","label":"Letter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/52.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}