{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 52.3","citation":"Augustine, Epistulae 52.3","ref":"52.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/52.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":184,"text":"Qui si uera crimina obiecissent collegis suis, maiores eorum, quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes Christianae fidei manauit auctoritas, ut illi essent foris, quibus eadem crimina obiciebant. nunc autem cum illi inueniuntur intus communicare ecclesiis apostolicis, quarum nomina in libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sunt, quis non intellegat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios iudices obtinere potuerunt? aut si causam bonam habebant et eam transmarinis ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos obiectis criminibus conuicti non erant, temere damnare non possent? itaque innocentes rebaptizantur et Christus ia innocentibus exsufflatur. si autem idem Donatistae Afrorum collegarum suorum uera crimina nouerant et neglexerunt eadem monstrare et probare transmarinis ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent, quod excusent, et uos nostis, maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt et tolerauerunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitauerunt illo tempore falsas suspiciones suas obicientes pacem Christi unitatemque disrumpere et uos uidetis.","prev":{"citation":"Epistulae 52.2","label":"Letter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/52.2"},"next":{"citation":"Epistulae 52.4","label":"Letter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/52.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/52.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}