{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 53.3","citation":"Augustine, Epistulae 53.3","ref":"53.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":113,"text":"In illum autem ordinem episcoporum, qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eandem cathedram sedet, etiam si quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil praeiudicaret ecclesiae et innocentibus Christianis, quibus dominus prouidens ait de praepositis malis: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt, ut certa sit spes fidelis, quae non in homine sed in domino conlocata numquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur, sicut isti dissipati sunt, qui legunt in codicibus sanctis ecclesias, quibus apostoli scripserunt, et nullum in eis habent episcopum. quid autem peruersius et insanius quam lectoribus easdem epistulas legentibus dicere: 'Pax tecum et ab earum ecclesiarum pace separari, quibus ipsae epistulae scriptae sunt?","prev":{"citation":"Epistulae 53.2","label":"Letter 53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.2"},"next":{"citation":"Epistulae 53.4","label":"Letter 53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}