{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 53.4","citation":"Augustine, Epistulae 53.4","ref":"53.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":187,"text":"Tamen ne sibi etiam de Constantinensi, hoc est ciuitatis uestrae episcoporum ordine blandiatur, recita illi gesta apud Munatium Felicem, flaminem perpetuum, curatorem tunc eiusdem ciuitatis uestrae Diocletiano VIII. et Maximiano VII. consulibus undecimo Kalendas Iunias, quibus liquido constitit ita Paulum episcopum tradidisse, ut Siluanus tunc eius subdiaconus fuerit et cum illo tradiderit proferens instrumenta dominica, etiam quae diligenter fuerant occultata, capitulatam argenteam et lucernam argenteam, ita ut ei diceret Victor quidam: (Mortuus fueras, si non illas inuenisses.' hunc iste Siluanum, manifestissimum traditorem, pro magno commemorat in epistula, quam tibi scripsit, a Secundo Tigisitano primae sedis episcopo episcopum tunc ordinatum. quiescat ergo superba eorum lingua et cognoscat crimina sua, ne delirans loquatur aliena. recita illi etiam, si uoluerit, gesta ecclesiastica eiusdem Secundi Tigisitani in domo Urbani Donati habita, ubi confessos traditores iudici deo dimisit, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis Tibilitanis, Donatum Calamensem, cum quibus confessis traditoribus memoratum traditorem Siluanum eis ordinauit episcopum. recita illi gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus iratus Siluano, quod ab eo fuerit excommunicatus, haec omnia iudiciis prodidit, quae certis documentis et responsionibus testium et recitatione gestorum et multarum epistularum luce clarius constiterunt.","prev":{"citation":"Epistulae 53.3","label":"Letter 53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.3"},"next":{"citation":"Epistulae 53.5","label":"Letter 53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/53.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/53.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}