{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 54.3","citation":"Augustine, Epistulae 54.3","ref":"54.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/54.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":214,"text":"Credo te aliquando audisse, tamen etiam nunc commemoro: mater mea Mediolanium me consecuta inuenit ecclesiam sabbato non ieiunare. coeperat perturbari et fluctuari, quid ageret. tunc ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae uirum Ambrosium. respondit nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia, si melius nosset, id potius obseruaret, cumque ego putassem nulla reddita ratione auctoritate sola sua nos uoluisse admonere, ne sabbato ieiunaremus, subsecutus est et ait mihi: cCum Romam uenio, ieiuno sabbato; cum hic sum, non ieiuno: sic etiam tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum nec quemquam tibi.' hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. ego uero de hac sententia etiam atque etiam cogitans ita semper habui, tamquam eam caelesti oraculo acceperim. sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri per quorundam fratrum contentiosam obstinationem uel superstitiosam timiditatem, qui in rebus huius modi, quae neque sanctae scripturae auctoritate neque uniuersalis ecclesiae traditione neque uitae corrigendae utilitate ad certum possunt terminum peruenire, tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis aut quia in sua patria sic ipse consueuit aut quia alibi uidit et peregrinatione sua quo remotiorem a suis eo doctiorem se factum putat, tam litigiosas excitant quaestiones, ut, nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum aestiment.","prev":{"citation":"Epistulae 54.2","label":"Letter 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/54.2"},"next":{"citation":"Epistulae 54.4","label":"Letter 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/54.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}