{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 54.4","citation":"Augustine, Epistulae 54.4","ref":"54.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/54.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":298,"text":"Dixerit aliquis non cotidie accipiendam eucharistiam. quaesieris: Quare? Quoniam\\\\ inquit, eligendi sunt dies, quibus purius homo continentiusque uiuit, quo ad tantum sacramentum dignus accedat; qui enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.' alius contra: Immo), inquit, (si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario remoueri ad agendam paenitentiam et eadem auctoritate reconciliari - hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere paenitentiam —, non ut arbitrio suo, cum libet, uel auferat se communioni uel reddat. ceterum si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque homo iudicetur, non se debere a cotidiana medicina dominici corporis separare.' rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace permaneant. faciat autem unusquisque, quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendunt. neque enim litigauerunt inter se aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zachaeus et i.le centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit dominum, alter dixerit: Non sum dignus, ut sub tectum meum intres, ambo saluatorem honorificantes diuerso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. ualet etiam ad hanc similitudinem, quod in primo populo unicuique manna secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat, sic uniuscuiusque in corde Christiani sacramentum illud, quo subiugatus est mundus. nam et ille honorando non audet cotidie sumere et ille honorando non audet ullo die praetermittere. contemptum solum non uult cibus iste sicut manna fastidium. inde enim et apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a ceteris cibis ueneratione singulariter debita; continuo quippe, cum dixisset: Iudicium sibi manducat et bibit, addidit, ut diceret: Non diiudicans corpus, quod satis toto ipso loco in epistula ad Corinthios prima, si diligenter adtendatur. apparet.","prev":{"citation":"Epistulae 54.3","label":"Letter 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/54.3"},"next":{"citation":"Epistulae 54.5","label":"Letter 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/54.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/54.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}