{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.12","citation":"Augustine, Epistulae 55.12","ref":"55.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":138,"text":"Quapropter Manichaeorum deliramenta cum detestatione ridenda sunt, quibus cum obiecerimus uana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi uidentur, cum dicunt nobis: 'Cur et uos ad solis et lunae computationem pascha celebratis?' quasi nos ordines siderum aut uicissitudines temporum a summo atque optimo deo conditas arguamus et non eorum peruersitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultitiae suae uanissimas opiniones abutitur. nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus caeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures, ne dicatur nobis: Estote simplices sicut columbae; contradicant et Marsi, ne dicatur nobis: Astuti ut serpentes; contradicant histriones, ne in psalmis citharam nominemus; aut quia ex his rebus ad mysteria uerbi dei similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, uel auspicia nos captare uel uenena conficere uel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere.","prev":{"citation":"Epistulae 55.11","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.11"},"next":{"citation":"Epistulae 55.13","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}