{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.14","citation":"Augustine, Epistulae 55.14","ref":"55.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":157,"text":"Nec quisquam nostrum adtendit, quod eo tempore, quo pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quendam siderum locum, ubi re uera mense nouorum sol inuenitur; sed siue illi arietem siue aliud aliquid eandem partem caeli uocare uoluerint, nos de scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera deus condidit et locis caelestibus, quibus uoluit, ordinauit. quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes diuidant, quibuslibet uocabulis notent, ubicumque sol esset mense nouorum, illic eum reperiret haec celebratio propter similitudinem sacramenti renouandae uitae, de qua satis disseruimus. quod si etiam locus ille siderum aries posset uocari propter aliquam figuram et congruentiam, neque hinc timeret sermo diuinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum caelestibus sed etiam terrestribus creaturis sicut de Orione uel Pliadibus. sicut de monte Sina, de monte Sion, sicut de fluminibus, qui uocantur Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso totiens in sanctis mysteriis nobilitato fluuio Iordane rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines duxit.","prev":{"citation":"Epistulae 55.13","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.13"},"next":{"citation":"Epistulae 55.15","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}