{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.22","citation":"Augustine, Epistulae 55.22","ref":"55.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":226,"text":"Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi, quod de sabbato positum est, figurate obseruandum praecipitur. quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies, de qua dictum est in psalmo: Vacate et uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur homines ab ipso domino dicente: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris, cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione obseruamus. nam et idola non colere manifeste didicimus et non accipere in uanum nomen domini dei nostri et honorare patrem et matrem et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi non figurate aliud praetendunt et mystice aliud significant, sed sic obseruantur, ut sonant. obseruare tamen diem sabbati non iubemur ad litteram secundum otium ab opere corporali, sicut obseruant Iudaei; et ipsa eorum obseruatio quia ita praecepta est, nisi aliam quandam spiritalem requiem significet, ridenda iudicatur. unde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia, quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo deo sancta et certa inuenitur.","prev":{"citation":"Epistulae 55.21","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.21"},"next":{"citation":"Epistulae 55.23","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.23"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}