{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.23","citation":"Augustine, Epistulae 55.23","ref":"55.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":238,"text":"Dies tamen dominicus non Iudaeis sed Christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo habere coepit festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui inmortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio — nam et pro octauo psalmus scribitur et octaua die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testamentorum significationem dicitur: Illis septem et illis octo —, reseruatum est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur, ut, postquam facta est talis resurrectio in corpore domini, ut praeiret in capite ecclesiae, quod corpus ecclesiae speraret in finem, iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum pascha, ubi ouem occidere et edere iubentur, cum manifestissime passionem domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut adtenderent occurrere sabbatum et cum mense nouorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere, ut eundem quoque diem dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat.","prev":{"citation":"Epistulae 55.22","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.22"},"next":{"citation":"Epistulae 55.24","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.24"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}