{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.26","citation":"Augustine, Epistulae 55.26","ref":"55.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":285,"text":"Quod memento quam saepe commemorem. neque iam nunc in ista uita nos beatos fieri debere arbitremur et ab omnibus difficultatibus liberos ac sic in angustiis rerum temporalium aduersus deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat, quod promisit. promisit quidem etiam huic uitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum: Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo exhortationes tuae iucundauerunt animam meam. non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur: Spe gaudentes, quia sequitur: In tribulatione patientes. noua ergo uita in fide nunc inchoatur et spe geritur; nam tunc erit, cum absorbebitur mors in uictoriam, cum illa nouissima inimica destruetur mors, cum inmutati fuerimus et aequales angelis facti: Omnes enim, inquit, resurgemus, sed non omnes inmutabimur, et dominus: Erunt, inquit, aequales angelis dei. adprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem adprehendemus in caritate per speciem. quam diu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. ipse itaque apostolus, qui dicit: Ut adprehendam, sicut et adprehensus sum, aperte se non adprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror adprehendisse. sed tamen quia ipsa spes ex promissione ueritatis certa nobis est, cum diceret: Consepulti ergo sumus illi per baptismum in morte, subiunxit et ait: Ut, quem ad modum surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. ambulamus ergo in re laboris sed in spe quietis, in carne uetustatis sed in fide nouitatis. dicit enim: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius. qui suscitauit Iesum Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis.","prev":{"citation":"Epistulae 55.25","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.25"},"next":{"citation":"Epistulae 55.27","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.27"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}