{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.28","citation":"Augustine, Epistulae 55.28","ref":"55.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":311,"text":"Quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et iu ueteribus libris et ex ieiunio Moysi et Heliae et ex. euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Moysi lex. in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret, quod de illo dicit apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iactare non cessat? numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae — sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis —, per uniuersum mundum temporaliter adnuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis deliniatur et quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur, decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et. posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes. qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies . septeni quadraginta nouem fiunt et, cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus dies, quinquaginta complentur, qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur. quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: Beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.","prev":{"citation":"Epistulae 55.27","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.27"},"next":{"citation":"Epistulae 55.29","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}