{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.29","citation":"Augustine, Epistulae 55.29","ref":"55.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":304,"text":"Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Moysi digito dei scripta, in libris autem euangelii apertissime declaratur digitum dei significare spiritum sanctum. cum enim unus euangelista dixisset: In digito dei eicio daemonia, alius hoc idem ita dixit: In spiritu dei eicio daemonia. quis hanc laetitiam diuinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt, non praeferat uniuersis mundi huius imperiis etiam inusitata felicitate pacatis? nonne tamquam duo Seraphin clamant ad inuicem concinentia laudes altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth? ita duo testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt ueritatem. occiditur ouis, celebratur pascha et interpositis quinquaginta diebus datur lex ad timorem scripta digito dei: occiditur Christus, qui tamquam ouis ad immolandum ductus est, sicut Esaias propheta testatur, celebratur uerum pascha et interpositis quinquaginta diebus datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis, quia caritas non quaerit, quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: Sicut enim lamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati homines mente corrupti, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum. qui erat in Moyse. nam deficientes dixerunt: Digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus inmites ac superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: Digitus dei est hic.","prev":{"citation":"Epistulae 55.28","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.28"},"next":{"citation":"Epistulae 55.30","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.30"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}