{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.6","citation":"Augustine, Epistulae 55.6","ref":"55.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":191,"text":"Est illic et aliud sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici; qui enim gloriatur, in domino glorietur scire et intellegere. quoniam ego sum dominus. nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiuerunt multa de numeris et motibus siderum et, qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conuersione globi eius coniecerunt, non quod aliquid substantiae uel accedat ei, cum augetur, uel recedat, cum minuitur, quod delira inperitia Manichaei opinantes repleri eam dixerunt, sicut repletur nauis, ex fugitiua dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars dei magnis laboribus ab inquinamento purgata de toto mundo atque ab omnibus cloacis fugiens redditur deo lugenti, dum redeat; repleri uero per mensem dimidium et alio dimidio in solem refundi uelut in aliam nauem. nec tamen inter istas anathemandas blasphemias aliquid umquam fingere potuerunt, cur uel incipiens lucere uel desinens corniculato lumine fulgeat aut cur a dimidio mense incipiat minui et non ad refundendum plena perueniat.","prev":{"citation":"Epistulae 55.5","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.5"},"next":{"citation":"Epistulae 55.7","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}