{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 55.9","citation":"Augustine, Epistulae 55.9","ref":"55.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":186,"text":"Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens et in uita sua proiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis, qui terrena sapiunt, melius uidetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae et, qui iniqua gerit, benedicitur. mutatur autem in melius, cum intentionem et gloriam suam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim auertit *et ad superiora atque interiora conuertit; et hoc terrae, id est eis, qui terrena sapiunt, deterius uidetur. unde illi impii postremam infructuosam agentes paenitentiam etiam hoc inter multa dicturi sunt: Hi sunt, quos aliquando habuimus in risum et in ' similitudinem improperii; nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam. ac per hoc spiritus sanctus de uisibilibus ad inuisibilia et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens transitum illum de alia uita in aliam uitam, quod pascha nominatur, a quarta decima luna uoluit obseruari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoraui, quia inde incipit hebdomada tertia, sed etiam propter ipsam conuersionem ab exterioribus ad interiora de luna similitudo adsumeretur, usque ad uicesimam uero et primam propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi ecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis.","prev":{"citation":"Epistulae 55.8","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.8"},"next":{"citation":"Epistulae 55.10","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/55.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/55.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}