{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 57.1","citation":"Augustine, Epistulae 57.1","ref":"57.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/57.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/57.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":120,"text":"Nullam fuisse iustam causam, cur ab orbe terrarum, quo ecclesia catholica secundum prophetica et euangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo, quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intellegit. de qua re si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse beniuolentiae tuae codicem, cum id te petisse carissimus tuus mihi filius, meus Caecilius, intimasset. qui codex non paucis diebus apud te fuit. quem si rei huius cognoscendae studio uel inter occupationes tuas legere siue uoluisti siue potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere, quod probabiliter contradicant. et si quid te forte adhuc mouet, quantum deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.","prev":{"citation":"Epistulae 56.2","label":"Letter 56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/56.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/56.2"},"next":{"citation":"Epistulae 57.2","label":"Letter 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/57.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/57.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}