{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 58.1","citation":"Augustine, Epistulae 58.1","ref":"58.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/58.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/58.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":156,"text":"Bona opera tua Christi gratia germinantia te nobis in membris eius honorandum et plane notissimum dilectissimumque fecerunt. neque enim, si cotidie faciem tuam uiderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decorem pulchrum ac ueritatis luce radiantem in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnoui, agnoui et amaui. huic nunc loquor, huic scribo dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. uerum autem iam simul eramus et coniuncti sub uno capite uiuebamus, in cuius caritate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret nec colonos tuos Afros eo terrarum, unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos tali admoneres adloquio, tanto feruore spiritus animares, ut deuotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te tantum ac talem uirum non nisi agnita ueritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum interuallis remoti irent sub idem caput atque in eius membris tecum in aeternum deputarentur, cuius praecepto tibi temporaliter seruiunt.","prev":{"citation":"Epistulae 57.2","label":"Letter 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/57.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/57.2"},"next":{"citation":"Epistulae 58.2","label":"Letter 58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/58.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/58.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}