{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 6.1","citation":"Augustine, Epistulae 6.1","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":177,"text":"Epistulas tuas perplacet ita seruare ut oculos meos. sunt enim magnae non quantitate sed rebus et magnarum rerum magnas continent probationes. illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt. erunt igitur mihi et ad audiendum propter eloquentiam dulces et ad legendum propter breuitatem faciles et ad intellegendum propter sapientiam salubres. curabis ergo, quod tuae menti sanctum bonumque fuerit uisum, me docere. his autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris. mihi enim ita uidetur, quod, quamuis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit. sed dices: Quid, cum 'recordamur nos intellexisse aut cogitasse aliquid? contra haec ego respondeo et dico propterea hoc euenisse, quia, cum intelleximus uel cogitauimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus, quod ad phantasiam' pertinet; nam aut uerba intellectui cogitationibusque nostris adiunximus, quae uerba sine tempore non sunt et ad sensum uel phantasiam pertinent, aut tale aliquid noster intellectus cogitatioue passa est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset. haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi; tu explorabis et falso reiecto ueritatem in litteris conferes.","prev":{"citation":"Epistulae 5.1","label":"Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/5.1"},"next":{"citation":"Epistulae 6.2","label":"Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/6.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}