{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 60.1","citation":"Augustine, Epistulae 60.1","ref":"60.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/60.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/60.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/60.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":170,"text":"Litteras nullas tuae uenerabilitatis, ex quo ab inuicem corporaliter digressi sumus, accepi. nunc uero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuaui. sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum, quibus nutriendis in Christo seruimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam uiam dandam seruis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut uulgares dicunt 'malus choraula bonus symphoniacus est\\\\ ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur dicentes (malus monachus bonus clericus est'. nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam graui contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus uix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.","prev":{"citation":"Epistulae 59.2","label":"Letter 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/59.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/59.2"},"next":{"citation":"Epistulae 60.2","label":"Letter 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/60.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/60.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}