{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 61.1","citation":"Augustine, Epistulae 61.1","ref":"61.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/61.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/61.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":176,"text":"Cum beniuoleutia tua mecum loqueretur, quo modo susceperimus clericos ex parte Donati, si uoluerint esse catholici. placuit mihi illud, quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistula ............. et, si quis de hac re te interrogauerit, etiam manu mea prolata, quod de hac re sentiamus uel faciamus, ostendas. scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici uel haeretici facti sunt, quia ecclesiae catholicae unitatem et ueritatem non tenent in eo, quod pacem cum populo dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in eo, quod in hominibus baptismum Christi non agnoscunt. inprobamus ergo malum errorem, quia suum habent; bonum autem nomen quod dei habent et sacramentum eius agnoscimus in eis et ueneramur et amplectimur. sed propterea dolemus errantes et eos per caritatem Christi lucrari deo cupimus, ut sanctum sacramentum, quod foris ab ecclesia habent ad perniciem, in pace ecclesiae habeant ad salutem. si ergo tollantur de medio mala hominum et honorentur in hominibus bona dei, erit fraterna concordia et amabilis pax, ut in cordibus hominum uincat persuasionem diaboli caritas Christi.","prev":{"citation":"Epistulae 60.2","label":"Letter 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/60.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/60.2"},"next":{"citation":"Epistulae 61.2","label":"Letter 61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/61.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/61.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}