{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 61.2","citation":"Augustine, Epistulae 61.2","ref":"61.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/61.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/61.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/61.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":229,"text":"Itaque cum ad nos ueniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tollantur de medio tamquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres stantes cum eis, sicut dicit apostolus, in unitate spiritus in uinculo pacis et.agnoscentes in eis bona dei, siue sanctum baptismum siue benedictionem ordinationis siue continentiae professionem siue consignationem uirginitatis siue fidem trinitatis et si qua alia sunt, quae omnia, etiam si erant, nihil tamen proderant, quando caritas non erat. quia autem uere dicit se habere Christi caritatem, quando eius non amplectitur unitatem? cum ergo ad catholicam ueniunt, non hic accipiunt, quod habebant: ut prodesse illis incipiat, quod habebant, accipiunt hic, quod non habebant; hic enim radicem caritatis in uinculo pacis et in societate unitatis, ut non ad damnationem sed ad liberationem illis ualeant omnia, quae habent, sacramenta ueritatis. non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna sed uitis. si enim non in radice uixerint, cum tota specie sui in ignem mittentur. de quibusdam autem ramis fractis dixit apostolus, quia potens est deus iterum inserere illos. et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum uideris forte dubitantes, quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam, quam bene nosti, manum meam et, si eam habere uoluerint, habeant, quia testem deum facio super animam sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi, quem acceperunt, ipsum habeant sed etiam honorem pactimonii et continentiam.","prev":{"citation":"Epistulae 61.1","label":"Letter 61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/61.1"},"next":{"citation":"Epistulae 62.1","label":"Letter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/62.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}