{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 62.2","citation":"Augustine, Epistulae 62.2","ref":"62.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/62.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/62.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/62.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":200,"text":"Sed quid pluribus inmoremur? memoratus filius noster Timotheus uehementissime perturbatus, quod dubietatem tam inopinatam inuitissimus senserit, indicauit nobis, quod, dum ageres cum illo, ut apud Subsanam deo seruiret, erupit et iurauit a te omnino non recessurum. cumque eius uoluntatem requireremus, respondit se hac iuratione impediri, quo minus ibi esset, ubi eum esse etiam antea uolebamus, cum iam praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit. cumque illi aperuissemus non eum futurum periurii reum, si non per ipsum sed per te fieret, ut propter uitandum scandalum tecum esse non posset, quando quidem non de tua uoluntate sed de sua iurare potuerit nec te sibi uicissim aliquid iurasse confessus sit, ad extremum dixit, quod seruum dei, ecclesiae filium dicere oportebat, quicquid nobis cum tua sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. proinde petimus et per caritatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium, quae locuti sumus, memineris et rescriptis tuis nos laetifices. debemus enim nos firmiores, si tamen inter tanta temptationum pericula hoc dicere audendum est. sicut ait apostolus, infirmorum onera sustinere. frater Timotheus ideo non scripsit sanctitati tuae, quia omnia, quae gesta sunt, sanctus frater tuus significauit. memor nostri in domino glorieris, domine beatissime et uenefabiliter carissime et sincerissime frater.","prev":{"citation":"Epistulae 62.1","label":"Letter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/62.1"},"next":{"citation":"Epistulae 63.1","label":"Letter 63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/63.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}