{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 63.1","citation":"Augustine, Epistulae 63.1","ref":"63.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/63.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/63.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":120,"text":"Si dicam, quae me ipsa causa cogit dicere. ubi erit sollicitudo caritatis? si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? uerum tamen fluctuans interim elegi me purgare potius quam te arguere. scripsisti te mirari cum dolore nostro nos tolerare uoluisse, quod correctione emendari potuisset, quasi non sint dolenda, quae male facta sunt, etiam si, quantum possunt, postea corriguntur, aut non id maxime tolerandum sit, quod, cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. desine itaque mirari, frater sincerissime. nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus praeter meum consilium et uoluntatem, cum, quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nataret. ecce adhuc doleo, quamuis iam ad te redierit, in quo nos tuae uoluntati paruisse non paenitet.","prev":{"citation":"Epistulae 62.2","label":"Letter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/62.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/62.2"},"next":{"citation":"Epistulae 63.2","label":"Letter 63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/63.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/63.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}