{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 69.2","citation":"Augustine, Epistulae 69.2","ref":"69.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/69.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/69.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/69.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":224,"text":"Tn uero, fili carissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare, quod dedit. ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, grauitas, sobrietas et cetera, quibus ornantur mores tui, dona sunt dei. cui melius seruiunt quam illi, a quo tributa sunt, ut et custodiantur et augeantur et perficiantur et remunerentur? non seruiant huic saeculo, ne uanescant cum illo atque dispereant. non diu tecum in hoc agendum nouimus, quanta facilitate consideres spes inanium hominum et insatiabiles cupiditates et incertam uitam. abice igitur ex animo, quicquid terrenae atque falsae felicitatis expectatione conceperat; operare in agro dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante promissa completa sunt, ut ea, quae restant, insanissime desperentur. obsecramus te per Christi diuinitatem et humanitatem, per pacem caelestis illius ciuitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus, ut in episcopatum Bagaiensis ecclesiae fratri tuo non ignominiose cadenti sed gloriose cedenti succedas. plebs illa, cui per tuam mentem ac linguam donis dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intellegat fratrem tuum non pro sua desidia sed pro eius pace fecisse, quod fecit. haec epistula mandauimus ut tibi non legeretur, nisi cum te iam tenerent, quibus es necessarius. nos enim te spiritalis amoris uinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius. cur autem etiam corporalem praesentiam non exhibuerimus, postea scies.","prev":{"citation":"Epistulae 69.1","label":"Letter 69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/69.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/69.1"},"next":{"citation":"Epistulae 70.1","label":"Letter 70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/70.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}