{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 7.7","citation":"Augustine, Epistulae 7.7","ref":"7.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/7.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/7.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/7.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":164,"text":"Nec mirere, quo pacto ea, quae in rerum natura figurantur, effingi possint non primo anima, quae omnibus inest, secum ista uoluente, cum ea numquam extrinsecus senserit. non enim etiam nos cum indignando aut laetando ceterisque huiusce modi animi motibus multos in nostro corpore uultus coloresque formamus, prius nostra cogitatio, quod facere possimus, tales imagines concipit. consequuntur ista miris illis modis et committendis cogitationi tuae, cum in anima sine ulla corporalium figura falsitatum numeri actitantur occulti. ex quo intellegas uelim, cum tam multos animi motus esse sentias expertes omnium, de quibus nunc quaeris, imaginum, quolibet alio motu animam sortiri corpus quam sensibilium cogitatione formarum, quas eam, priusquam corpore sensibusque utatur, nullo modo arbitror pati posse. quam ob rem pro nostra familiaritate et pro ipsius diuini iuris fide sedulo monuerim, carissime mihi ac iucundissime, nullam cum istis infernis umbris copules amicitiam neue illam, quae copulata est, cunctere diuellere. nullo modo enim resistitur corporis sensibus, quae nobis sacratissima disciplina est, si per eos inflictis plagis uulneribusque blandimur.","prev":{"citation":"Epistulae 7.6","label":"Letter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/7.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/7.6"},"next":{"citation":"Epistulae 8.1","label":"Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/8.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}